monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 38
{XII} Trogodytae cornigera habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos natant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes. neque aliud ibi animal provenit.